- 2026-10-26
- pl
Romæ sancti Evarísti, Papæ et Mártyris, qui Dei Ecclésiam, sub Hadriáno Imperatóre, suo sánguine purpurávit.
In Africa sanctórum Mártyrum Rogatiáni Presbýteri, et Felicíssimi, qui, in persecutióne Valeriáni et Galliéni, illústri martýrio coronáti sunt; de quibus étiam scribit sanctus Cypriánus in epístola ad Confessóres.
Nicomedíæ sanctórum Mártyrum Luciáni, Flórii et Sociórum.
Narbóne, in Gállia, sancti Rústici, Epíscopi et Confessóris; qui cláruit tempóribus Valentiniáni et Leónis Imperatórum.
Apud Salérnum sancti Gaudiósi Epíscopi.
Pápiæ sancti Fulci Epíscopi.
Item sancti Quadragésimi Subdiáconi, qui et mortuum resuscitávit.
Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
℟. Deo grátias.
- null