- 2026-11-16
- pl
Sanctæ Gertrúdis Vírginis, cuius natális sequénti die recensétur.
Edimbúrgi, in Scótia, natális sanctæ Margarítæ Víduæ, Scotórum Regínæ, amóre in páuperes et voluntária paupertáte célebris. Ipsíus tamen festívitas quarto Idus Iúnii celebrátur.
In Africa sanctórum Mártyrum Rufíni, Marci, Valérii et Sociórum.
Eódem die sanctórum Mártyrum Elpídii, Marcélli, Eustóchii et Sociórum; ex quibus Elpídius, cum esset órdinis Senatórii et coram Iuliáno Apóstata Christiánam fidem constantíssime profiterétur, ídeo, primum equis indómitis, una cum Sóciis, alligátus atque pertráctus, deínde, in ignem coniéctus, gloriósum martýrium consummávit.
Lugdúni, in Gállia, natális sancti Euchérii, Epíscopi et Confessóris, viri admirándæ fídei et doctrínæ. Hic, ex nobilíssimo Senatórum órdine ad religiósam vitam habitúmque convérsus, diu, intra septa spelúncæ sponte conclúsus, in oratiónibus et ieiúniis Christo servívit; deínde apud præfátam urbem in pontificáli Cáthedra, revelánte Angelo, solémniter collocátus est.
Patávii sancti Fidéntii Epíscopi.
Cantuáriæ, in Anglia, sancti Edmúndi, Epíscopi et Confessóris; qui, pro Ecclésiæ suæ iúribus tuéndis in exsílium actus, apud Provínum, Sénonum óppidum, sanctíssime óbiit; et Sanctórum cánoni ab Innocéntio Papa Quarto adscríptus est.
Eódem die deposítio sancti Othmári Abbátis.
Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
℟. Deo grátias.
- null