- 2026-11-12
- pl
Sancti Martíni Primi, Papæ et Mártyris, cuius dies natális sextodécimo Kaléndas Octóbris recensétur.
Vitépsci, in Polónia, pássio sancti Iósaphat, e sancti Basilíi Ordine, Epíscopi Polocénsis et Mártyris; qui a schismáticis, in ódium cathólicæ unitátis et veritátis, crudéliter interféctus est, et a Pio Papa Nono inter sanctos Mártyres adscríptus. Eius tamen festívitas recólitur décimo octávo Kaléndas Decémbris.
Complúti, in Hispánia, natális sancti Dídaci Confessóris, ex Ordine Minórum, humilitáte célebris; quem Xystus Quintus, Póntifex Máximus, Sanctórum catálogo adscrípsit. Ipsíus autem festum sequénti die celebrátur.
In Asia pássio sanctórum Aurélii et Públii Episcopórum.
Eschæ, in Bélgio, sancti Livíni, Epíscopi et Mártyris; qui, cum plúrimos ad Christi fidem convertísset, a Pagánis necátus est. Ipsíus vero corpus ad Portum Gandæ póstea translátum fuit.
Apud Casimíriam, in Polónia, sanctórum Mártyrum Eremitárum Benedícti, Ioánnis, Matthǽi, Isaac et Christiáni; qui a prædónibus, divíno inténti servítio, dire vexáti sunt et gládiis occísi.
Apud óppidum Sergíniam, in território Senonénsi, sancti Patérni, Mónachi et Mártyris; qui, dum eídem occurréntes in ipsíus óppidi silva latrónes ad emendándam vitam incitáret, ab illis trucidátus est.
Avenióne sancti Rufi, qui éxstitit primus eiúsdem civitátis Epíscopus.
Colóniæ Agrippínæ deposítio sancti Cunibérti Epíscopi.
Turiasóne, in Hispánia Tarraconénsi, beáti Æmiliáni Presbýteri, qui innúmeris miráculis cláruit; cuius admirábilem vitam sanctus Bráulio, Cæsaraugustánus Epíscopus, descrípsit.
Constantinópoli sancti Nili Abbátis, qui, sub Theodósio iunióre, ex Præfécto eiúsdem civitátis factus Mónachus, doctrína et sanctitáte cláruit.
Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
℟. Deo grátias.
- null