- 2026-11-06
- pl
Barcinóne, in Hispánia, sancti Sevéri, Epíscopi et Mártyris; qui ob fidem cathólicam, confósso per clavum cápite, martýrii corónam accépit.
Thiníssæ, in Africa, natális sancti Felícis Mártyris, qui, conféssus et ad torménta dilátus, alio die (ut refert sanctus Augustínus, Psalmum in eius festivitáte ad pópulum expónens) invéntus est in cárcere exánimis.
Theópoli, quæ est Antiochía, sanctórum decem Mártyrum, qui a Saracénis passi legúntur.
In Phrýgia sancti Attici Mártyris.
Apud Bergas, in Flándria, deposítio sancti Winóci Abbátis, qui, virtútibus et miráculis clarus, étiam frátribus sibi súbditis multo témpore ministrávit.
Fundis, in Látio, sancti Felícis Mónachi.
Lemóvicis, in Aquitánia, sancti Leonárdi Confessóris, qui fuit beáti Remígii Epíscopi discípulus. Hic, nóbili génere ortus, solitáriam vitam delégit, et sanctitáte ac miráculis cláruit; eiúsque virtus præcípue in liberándis captívis enítuit.
Et álibi aliórum plurimórum sanctórum Mártyrum et Confessórum, atque sanctárum Vírginum.
℟. Deo grátias.
- null